Preview Mode Links will not work in preview mode

Salvi Sitis!

May 25, 2020

Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Classium Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor.

Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic:


Apr 10, 2020

Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum.

Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte.

Opera citata


Mar 24, 2020

Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum.

Distinguendum est inter morbum ipsum et vírus quod morbum efficit. Genus hujus víri est vírus coronarium. Sunt alia víra coronaria. Ita nominantur quia sub...


Feb 8, 2020

Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/.

 

Musica © Scott Holmes Music.


Dec 7, 2019

Quid est Data Science? Estne philosophia naturalis? Quid est scientia? Quid interest inter technologiam et philosophiam naturalem secundum Senecam? Quomodo possumus exprimere Data Science Latine?

Audite ut sciatis!

Opera:

  • Cleveland WS (2001) An Action Plan for Expanding the Technical Areas of the Field of Statistics....