Preview Mode Links will not work in preview mode

Salvi Sitis!


Oct 17, 2019

Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí). Variabilis est aliquid quod metimure de aliquibus. Expositio est genus variabilis et est quod esse causam eventús (sæpe morbi cujusdam) putamus. Possumus hoc pingere sic (si imagines non videntur, vide https://salvisitis.libsyn.com/acroama-iv-de-variabilibus):

Catena causativa

 

Ecce sagitta picta inter eas. Causa putativa depingutur hoc modo.

Variabilis confundents est aliquid quod efficit ut associatio appareat inter duas alias variabiles. E.g., si metiti essemus colorem digitorum participantium et an haberent participantes carcinoma pulmonis, associationem inter ea vidissemus; sed hoc est quia fumum tabaci haurire est causa amborum: fumum haurire est variabilis confundens et si hoc etiam metiti essemus, associatio inter colorem digitorum et carcinoma fuisset nihil.

Variabilis confudents

 

Quando variabiles in investigatione metiti sumus et quæ fuerunt? Ecce positio socialis œconomica per vitam et dolor longus ætate 68 annorum:

Variabiles in investigatione

Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronicam apud matthew.jay.15[at]ucl.ac.uk.

 

Vincula

  • Investigatio ipsa: Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250. https://bmjopen.bmj.com/content/9/3/e024250.

 

Music copyright Scott Holmes Music.