Preview Mode Links will not work in preview mode

Salvi Sitis!


Mar 24, 2020

Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum.

Distinguendum est inter morbum ipsum et vírus quod morbum efficit. Genus hujus víri est vírus coronarium. Sunt alia víra coronaria. Ita nominantur quia sub microscopo apparet ea habere coronam.

Illud quod ortum est 2019 est novum vírus coronarium, cui nomen est «vírus coronarium syndromes acutæ respiratoriæ severæ (SARS) secundum».

Morbus quem vírus coronarium SARS II efficit nominatur «morbus víri coronarii undevicesimi».

Hæc nomina data sunt a Societate Salutis Mundi (the World Health Organization).

Opera citata: